Home Schule Das WG

Salvete hospites!

Ecce nonnulla loca nostrae scholae:

Ecce nonnulla loca nostrae scholae:
Primum vos scire oportet nos scholam adire consuesse a die Lunae usque ad diem Veneris. Lectiones incipiunt hora septima et dodrante a.m. (7.45) et finiuntur hora prima p.m.
Post binas lectiones spatium quindecim minutarum recreandi sui causa intericitur. Nonnullis diebus etiam post meridiem lectiones habentur.

Nunc spectate loca quaedam, quae ad otium peragendum adire licet:

Aula (sub Divo)

In aula illa artificia, quae abiturientes memoriae causa collocaverunt, aspicere licet. Etiam nomina eorum inscripta sunt. Discipulis ludum bascaudarium et tenisiam mensalem in aula ludere licet. Abiturientes hic id facere solent, quod Theodisce „Abischerz“ vocatur. Certamen iocosum discipulorum et magistrorum est.

Remter

Remter quasi atrium nostrae scholae est. Interdum artificia, quae a discipulis perfecta sunt, hic exponuntur. Etiam adnuntiationes magni momenti hic promulgantur. Discipuli pilis eburneis ludunt aut sedent colloquentes vel pensa debita conficientes. Atriensis conclave parvum in Remter habet. Denique statuam conspicies, quae est exemplar statuae antiquae praeclarae „discobolos“ appellatae.

Auditorium

Omnes discipuli huc conveniunt, cum de novis rebus certiores faciendi sunt. In pariete fixae sunt tabulae nominum eorum discipulorum, qui in bello mundano primo interfecti sunt. In auditorio etiam scaena exstat, ubi spectacula varia aguntur (theatrum, concentus et alia).

Mensa

Meridie prandium in mensa praebetur. Etiam intervallis hic sedere vel aliquid cibi emere licet.

Bibliotheca

Bibliotheca locus silentii est, ubi discipuli maiores multos libros utiles inveniunt et pensa debita conficere solent.

 

 

Schola nostra ad ripam fluminis Oker sita est et ob eam rem stationem navicularum habet.

 

 

zurückblättern | Seitenanfang | Sitemap | Impressum